HENRICUS IV

HENRICUS IV
I.
HENRICUS IV.
Lancastriae Dux fil. Ioh. e Gallia exul revocatus. ubi Richardo II. in vincula coniecto, et occiso, Angliae Rex evasit, A. C. 1399. neglectâ Annâ, uxore Richardi Com. Cantabrigiensis, filiâ Eduardi Eborac. proximioris coronae heredis, unde utriusque Rosae dissidia. Carolo VI. Gall. Regi Isbellam fil. Richardi filiam remisit, non semel inducias cum ilklo pactus. Principes plurimi adversus hunc Regem postea conspirarunt, et manus
conseruêrunt, sed triumphavit Henricus victis hostibus. Variis seditionibus, coniurationibusl, intestinis bellis laboravit: Cum Scotis, cum Gallis rem habuit. Obiit A. C. 1413. Regni 13. Pater ex Maria, filia Comitis Herefordii, Henrici V. Succesloris, etc. Polyd. Virg. l. 20. et 21. Hist. Angl. Harpsfeld, Hist. Eccl. Angl. sec. 14. et 15.
II.
HENRICUS IV.
cogn. Impotens, et Liberalis, post Patrem Ioh. II Rex, A. C. 1454. Initio compositâ inter se et Navarrae Regem lite, Ismaelem Granatensem, dein Muley Hacemum bello agressus est. Pulsus dein a subditis, quod Bertrandum de la Cueva ad uxorem admisisser, ex qua natum Ioh. haetedem dixit: unde bellum inter illam et Isabellam, Henrici sororem. Ferdinando Arragoniae Regi nuptam. Obiit Segoviae A. C. 1474. Idem Hist. Hisp. l. 21. 22. et 23. Angliae Reges.
III.
HENRICUS IV.
cogn. Magnus, Invictus, et Restaurator regni, fil. Antonii Navarrae Regis ex Iohanna Alberetana, primo Bearniae Princeps, dein matre A. C. 1572. paulo ante Lanienam Paris. chirothecis venenatis sublata, Navarrae Rex unâ cum Principe Condaeo, a Carolo IX. captivus detentus est, infaustis illis cum Margaretha Francica nuptiis, de quibus cives passim iactaverant, plus sangunis, quam vini effusum iri. Inde elapsus, varias res feliciter contra hostes gessit, unâ cum Condaeo a Sixto V. convitiis lacessitus et excommunicatus, Romae per amicos, programmare Pasquino affixo, illum falso et malitiose mentiri, regessit, se eum pro Antichristo reputare addens: quâ voce perculsus Pontifex, deinceps nihil se contra eum tentaturum spopondit, ob hoc frigus Iesuitis et Guisianis Navarrista dictus. Victor ad Curtracum, Henrico III. Regi se contra Ligistas iunxit, illo mortuo Successor, frustra ab Henotita factione Carolo Cardin. opposito; qui paulo post in viculis Henrici IV. Obiit, familiae suae et regni ludibrio natus, quem guisius tamquam larvam hactenus ostentaverat. Dein Meduanium, Ligae caput, 30000. tnilliubus suffultum ipse vix 4000. habens, in Normannia, ad Arcam, vicit A. C. 1589. eundem Euriaci cum 1200. solum aggressus, decuplo plures hostium copias iterum superavit. A. C. 1590. per Duces rebus non minus in Arvernia feliciter gestis. Parmensem amovit, Lutetiam, inauditâ fame pressam, occupavit, in victos benignus, qui tantâ bonitate moti, Pontificis bullis per carnificem crematis, suasêrunt, ut in Gallia Patriarcha constitueretur; iam enim Rex Protestantium sacris, quibus innutritus erat, desertis sollennis Missae adierat, prolatâ interioris sensus voce: Suam se animam perditum ire, ut populum aerumnis eriperet. Sic ab omnibus Rex proclamatus, cornatus est Carnuti, A. C. 1593. primus ex Borbonia fam. irato Pontifice, et adhuc absolutionem negante. Hispanorum dein 18000. sub Connestabili Castellae, ad Divionem, cum 1500. solum suorum, vicit A. C. 1594. Ambianum recepit, aliaqueve fortituer et feliciter gessit. Interea, Petrus primo Barrerius sicarius in eius vitam subornatus est, cuius conatu derecto, Ioh. dein Castellus emissus, fallente ictu dentem Regi excussit, exclamanti, Itane fieri oportebat, ut Iesuitae ore meo convincerentur? Unde columnâ, ubi prius parricidae domus steterat, erectâ, Iesuitae regno pulsi; Ioh. Guignardus ex eadem soc. quod venam Basilicam Sanbartholomaeano tumultu incidendam fuisse, dixisset, strangulatus, etc. Post haec; Rex a Pontifice graviora verito absolutus, paulo post etiam Meduanium et Mercurium obnoxios habuit, A. C. 1598. Sabaudum ad pacem, et Bressani Marchionatus redditionem adegit, Bironum Ducem capite plexit, quod unicum sub eius regno iustae severitatis exemplum. Post quae profundâ pace Regnum per 10. An. beatum, glorsissimum Regem suum a Francisco Raviallaco, in publica laetitia, cum ad expeditionem ingentem accinctus, Reginam coronari voluisset, repetito cultri ictu, A. C. 1610. interemptum doluit: Aet. 57. Regni 21. tantâ omnium tistitiâ, ut plurini impatientiâ doloris contabescerent. Pater ex Maria Medicaea, Ludovici XIII. successoris. etc. Vide Casaub. Praef. in Polyb. Serres, Invent. Gall. Lucium Hist. Iesuit. Lamsium, Orat. de Gall. inprimis Thuan. in Hist. Hispaniae Reges.
IV.
HENRICUS IV.
cogn. Passer, initio Sprottae et Freistadii Dux, dein fratrum haeres, A. C. 1395. reliquit Henricum Rapoldum, Henricum, cogn. Patrem patriae, et Ioh. e quibus primus sine prole Obiit.
V.
HENRICUS IV.
cogn. Probus, fi. prioris, a Boleslao patruo captus, A. C. 1275. multa cedere coactus est. Sed vicissim ipse A. C. 1285 eius sil. cum Henrico Glogoviensi ac Ponsaniensi ad convivium invitatum cepit, nec nisi lytro soluto dimisit. Dissidens ab Ep. Vratislaviensi et ab eo excommunicatus, a concilio Lugdun absolutus est. Inde A. C. 1289. adversus Boleslaum Mazovium ad principatum Poloniae vocatus, illum et postea Vladislaum Locticum pepulit, brevi post A. C. 1290. non sine veneni suspicione Exstinctus.
VI.
HENRICUS IV.
cogn. Senex, Henrici III. fil. Rom. Imp. A. C. 1056. regnavit annis quinquaginta variâ fortunâ. A statibus Imperii, clam matre, abductus, perculose in Rhenum desiliit, Lusatios Vandalos sibi subiecit, per Hannonem Ep. Colon. Germaniam a latrociniis liberavit, domuit Saxones Bavarosqueve. A Gregorio VIII. ius investitutae beneficiorum Eccl. Imperatoribus ereptum eunte excommunicatus, supplex Canusii Papae factus est, A. C. 1077. ubi regio cultu deposito, intra secundum murorum ambitum, sone claceis, saeviente hieme, ieiunus, per triduum, usque ad vesperam responsum Pontificis exspectavit, Sigon. l. 9. tandem nudis pedibus, forfices et Scopas in manu habens, admissus, et sub durissimis conditionibus absolutus est, Malmesbur. in Hist. Angl. Nihilomnius, Papâ annitente electum. seroque perfidiam suam detestantem Rodulphum Imperii aemulum saepius vicit. A. C. 1080. Pontificem Romanorum, a quo per iniuriam e Christianorum numero exemptus fuerat, urbe expulit, aliumque Pontificem, Clem. III. fecit, pulsis feliciter aliquot anticaesaribus, Hermanno Lotharingo, Henrico Lucemburgensi, etc. Postremo a fil. Conrado, instugatu Urbani II. bello petitus, dum s ad id parat, morbo periit, Leodii, A. C. 1106. Aet. 55. relicto ex Betrtha Italica Henrico filio rebelli, a Paschali II. similiter contra se excitato, A. c. 1105. Sepulturâ 5. annis a Papa prohibitus. Ultimus, qui Maiestatem Imp. adversus Pontifices Rom. retinuit. Eo namque mortuo Mantuae statutum, Papam a solis Cardinalibus eligendum esse. Polyd. de inv. l. 4. c. 10. Vide Laeti Comp. Hist. Univ.
VII.
HENRICUS IV.
nat. A. C. 1604. Exstinctus. A. C. 1628. Aet. 24.
VIII.
HENRICUS IV.
uxorem duxit Evam, Comitis Senaei filiam; ex ea pater Ioh. II. et Bernardi: quorum is Henricum genuit ex Maria Solmensi, Ordinis Hierosolym. Equitem, praelio ad papiam Occisum, et Ioh. III. in quo Beilstentus ramus exaruit, Dillenburgicis succesloribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Henricus — ist die lateinische Form des Namens Heinrich, siehe Heinrich (Vorname) Henricus ist der Name folgender Personen: Henricus de Etwat de Primislawia (tschechisch Jindřich z Etwatu neboli z Prenzlau), der erste historisch nachgewiesene Rektor der… …   Deutsch Wikipedia

  • Henrīcus — (lat.), so v.w. Heinrich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • HENRICUS I: — HENRICUS I: Lusignanns, post patrem Hugonem I. Cypti Regem Obiit A. C. 1253. Ex Placentia, filia Boemundi IV. pater Hugonis II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS II: — HENRICUS II: cogn. Magnanimus, varia gessit bella, ab Innoc. IV. contra Frideric. II. Imp. ad regnum Rom. vocatus. Pater Henrici III. et alterius Henriti, unde duo familiae rami, Brahantinus et Hassiacus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS IX — HENRICUS IX. in Schleitz, nat. A. C. 1616. Den. A. C. 1666 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS V et VI — HENRICUS V. et VI. nati et Denati A. C. 1606 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS VI — HENRICUS VI. Frid. I. fil. Rom. Imp. A. C. 1190. Constantiâ ductâ, A. C. 1186. Siciliae regnum obtinuit: Leodiensem Ep. rebellum oppressit, a Caelestino III. insolentissime coronatus, A. C. 1191. Neapolim aliquandiu frustra obsessam, mox cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS VI: — HENRICUS VI: Angliae Rex, A, C. 1424. regnum Galliae ali quot annis obrinuit; Parisiis coronatus, A. C. 1431. duplici coronâ, tandem amisaâ virture Garoli VII. et domesicis insidiis totâ Galliâ, Caleto et paucis aliis locis exceptis, a Richardo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS X — HENRICUS X. in Lobenstein, nat. A. C. 1621. uxorem duxit Mariam Sibyllam Ruthenam. Omnes nominis Rutheni, Dn. de Plawen etc. Lineaeiunioris. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 15. et 48. ut et in Ind. Quod autem de henrici… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS — I. HENRICUS Glateanus. Helvetius. variis scriptis Arithmeticis, Geographicis, Musicis, etc. et Medicinae peritiâ inclitus. Obiit A C. 1563. Aet. 75. II. HENRICUS Imp. CP. successit Balduino VIII. Flandriae Comiti, fratri, A. C. 1206. Graecos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS I — I. HENRICUS I. Dux Megapolitanus, fil. Ioh de quo supra, Ludovici IX. Gall. Regis in Palaestinam comes, captus a Saracenis 26. annos in duta servitute exegit, tandem a Sultano dimislus, cum ad suos rediisser, Obiit. A. C. 1302. II. HENRICUS I.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”